

Liber Leviticus*
Caput 11: Versus 16
Struthionem.Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et saecularibus negotiis se implicantes[Job XXXIX; II Tim. 2.].Noctuam.Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent.Nycticorax.In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia[Gal. 5.].Larum.Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur.Accipitrem.Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur.Mergulum et ibin.Haec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terrae vel aquae[ut dicitur]trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.